Ausonius *appendix Ausoniana 10 = XXII Carm. a T. Ugoleto expleta 35 Peiper = App. a II.b.1 Combeaud

Testo base di riferimento: B. Combeaud, 2010

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


[De effigie regis Croesi]

[Effigiem, rex Croese, tuam, ditissime regum,

      Vidit apud manes Diogenes Cynicum,]

Constitit utque procul, solito maiore cachinno

      Concussus dixit:'quid tibi diuitiae

5

Nunc prosunt, regum rex o ditissime, cum sis

      Sicut ego solus, me quoque pauperior?

Nam quaecumque habui mecum fero, cum nihil ipse

      Ex tantis tecum, Croese, feras opibus.'

Titulus et vv. 1-2 Ausonii epig. 56 sunt; vv. 3-8, quos non praebet Z [consensus C K M (L) T], novicios composuit fort. Ugoletus

editio princeps
Ugoletus = T. Ugoletus, Ausonius, Decimus Magnus: Opera Ausonii Nuper Reperta, Parma 1499